879 conparauimus a Gotfrido dicto Sintzenberger, et de vinea dicta di mitter hochenwart, quam Schekchones quasi desolatam et sibi perditam donauerunt monasterio, nos vero eandem expensis proprijs reformauimus tamquam plantacionem nouellam ita, quod nos pro tempore quoad uixerimus, et quilibet nostrorum successorum abbatum sine dilacione in festo Natiuitatis virginis gloriose nominatos redditus Oblayario fratrum tenebitur ministrare, quoadusque per nos, si vixerimus, aut per nostros successores prefatis nostris fratribus redditus, ut premisimus, quatuor libra¬ rum minus XXX. denarijs in certis predijs fuerint assignati. Donauimus autem ea bona hac condicione adiecta, quod sepe¬ dicti nostri fratres in Altari sanctorum Petri et pauli in Mona¬ sterio nostro cottidianam celebrare missam in antea tenebuntur hoc ordine obseruato, quod in die dominica officium trinitatis sanctissime, feria secunda missa defunctorum, feria tercia officium sancti spiritus, feria quarta de sancto Benedicto, feria quinta. de Corpore christi, feria sexta de sancta Cruce, Sabbato de assumptione gloriose virginis officium compleatur. Moderamus tamen hoc modo, quod in omnibus festiuitatibus missa celebretur de die, aut si frater inofficians aliquam haberet votiuam, quia tunc solam Collectam festiuitati aut votiue adiciat legens frater. Volumus autem fratri hanc missam legenti cottidie quatuor donari nummos de redditibus suprascriptis Et mandamus fratri in altari sancti Benedicti celebranti, qui prius a fundacione duos solum habuit denarios, vnum denarium cottidie de residuis obuencioni¬ bus superaddi. Si uero aliquis fratrum contumaciter, quod absit, nulla causa legittima precurrente, presatam missam legere negle¬ xerit, eadem die tota sua careat prebenda, et nichilominus denarios restituat, pauperibus vna cum pretacta prebenda per abbatem tunc presidentem tribuendos. Si uero quisquam successorum nostrorum in solucione memoratarum quatuor librarum minus. XXX. denarijs (!) negligens aut desidiosus extiterit, extunc volumus omnes obuenciones de Curia in Nusdorf, de vinea prius memo¬ rata et de domo in Styra, in vsus cedere fratrum omni penitus contradiccione semota, quoadusque per certas, ut premissum est, possessiones, redditus quatuor librarum minus XXX. denarijs in fratrum oblayam plenius assignentur. Si autem aliquis succes¬ sorum nostrorum hec reclamare aut forte per adhesionem Con¬
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2