Urkundenbuch des Landes ob der Enns

265 210. 1377. St. Pölten. 9. Juni. Bischof Albrecht von Passau bestätigt die Stiftung einer Messe in der Spitalkirche zu Wels durch Hartneid den Kramer, Bürger daselbst etc. Albertus dei et apostolice sedis gratia Episcopus Pataviensis Ad perpetuam rei memoriam. Cum ex debito pastoralis officij cultum diuinum augere ipsumque promouere modis, quibus possumus, teneamur, Sane oblata nobis Honesti viri Hartidi Institoris ciuis opidi in Wels nostre diocesis supplex peticio con¬ tinebat, Quod, cum ipse deuoto ductus proposito ad laudem et gloriam diuini nominis Missam in Cappella minori hospitalis ibidem in Wels, in quarta vero seria cuiuslibet ebdomade (sic) in Cappella sancte Elizabeth ibidem perpetuis celebrandam tem¬ poribus de expresso consensu et bona voluntate dilecti in christo Conradi dicti Hak tunc rectoris parrochialis ecclesie ibidem in Wels, cui et iamdicte fue ecclesie debita recompensa facta existit, de bonis suis propriis sub certis modis, condi¬ tionibus et limitacionibus, prout in litteris desuper confectis, coram nobis exhibitis et productis lacius contineri dinoscitur, dotauerit sufficienter, nos donacionem ipsam approbare et con¬ firmare auctoritate ordinaria dignaremur. Nos iustam et deuotam ipsius Hartnidi peticionem amplectentes fauorabiliter et in domino conmendantes dotacionem predictam et omnia et singula circa eandem ordinata et disposita, prout prouide facta sunt, rata et grata habentes ipsa approbamus ac auctoritate ordinaria con¬ firmamus necnon robur habere volumus perpetue firmitatis Ita tamen, quod presentacio dicte misse perpetue, quociens ipsam vacare contigerit, ad memoratum Harnidum, quamdiu vitam duxerit in humanis, eo vero mortuo ad heredes suos semper tamen seniorem heredem, heredibus vero suis omnibus decedentibus casu occurrente ad Consules dicti Opidi in Wels, Institucio vero ad nos et successores nostros Patauienses Epis¬ copos perpetuo debeant pertinere. In quorum omnium et singu¬ lorum euidens testimonium et certitudinem potiorem presentes damus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Opido nostro ad sanctum politum die VIII. Mensis Junij Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimo septimo. Das Siegel abgeschnitten. — Das Orig. auf Perg. im Stadtarchiv zu Wels. +

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2