vniuersis, quia constitutus in presencia nostri (sic) Religosus vir frater Petrus plebanus ecclesie in Fridburg ordinis Premon¬ stratensis nostre diocesis, nobis exponere curauit, quod ipse dicte sue ecclesie condicionem cupiens facere meliorem maturoque et diligenti tractatu, ac solemni deliberacione cum Honora¬ bilibus et Religiosis viris dominis - preposito, — Priore et Con¬ uentu Monasterij in Plaga, diocesis et ordinis predictorum, cuius professus existit et ad quos dicte ecclesie ius patronatus dinoscitur pertinere in pleno capitulo prehabitis, siluam dicte ecclesie ad octo laneos minus vno quartali se extendentem per bone memorie dominum Henricum de Rosenberg presate ecclesie dudum datam et donatam minus vtilem cum nobilibus viris dominis Petro et Johanne fratribus de Rosenberg pro uilla Wangnerslag, censibus et redditibus ipsius ac pro omnibus juri¬ bus et pertinencijs ad dictam uillam pertinentibus et spectanti¬ bus magis utilibus rite et racionabiliter permutauit, hoc expresso, quod predicti domini de Rosenberg ipsorumque heredes, et successores tuicionem uille memorate ac uenaciones in bonis uille eiusdem habere debeant atque possint. Et quod prefatus dominus Petrus plebanus in Fridburg suique successores de¬ beant et teneantur vnum presbiterum Religiosum de Monasterio et ordine predictis apud ecclesiam predictam pro vicario per¬ petuis inantea temporibus sub penis in litteris desuper con¬ fetis et sigillis dictorum prepositi et Conuentus ac plebani sigillatis, tenere in expensis proprijs fouere et habere sine reni¬ tentia et contradictione, petens prefatus plebanus et humiliter supplicans, quatinus huiusmodi permutacionem ac omnia et singula suprascripta in suis punctis et clausulis, auctorisare, ra¬ tificare et confirmare dignaremur, Nos ipsius plebani peticioni¬ bus utpote racionabilibus fauorabiliter inclinati, Et quia inqui¬ sitione diligenti prehabita huiusmodi permutationem in euiden¬ tem dicte ecclesie vtilitatem euenire inuenimus, ipsam ac omnia et singula supradicta, auctorisamus, approbamus, ratificamus et ex certa nostra sciencia, auctoritate ordinaria presentis scripti patrocinio confirmamus dictamque uillam Wagnerslag cum omnibus juribus et pertinencijs suis ut premittitur, eidem ecclesie ex causa permutacionis iam dicta, vnimus, applicamus et in¬ corporamus ac Ecclesiasticam volumus decetero reputari. In
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2