Urkundenbuch des Landes ob der Enns

215 aliquod frixum vt in mane, duo oua, et caseus, quantum vnius cuiusque necessitas tunc requirit. Tempore autem Jeiuniorum, duo cibi piscium, cum duobus liguminum et alias consolacione, si haberi potest, et de fructibus temporibus suis, suos fratres paternaliter consoletur, Quater autem in anno puta circa festa beatorum, Martini, Blasii, Philippi, Bartholomei, ipsis in minu¬ cione in infirmaria cibis conpetentibus et quiete iuxta lauda¬ bilem obseruacionem aliorum monasteriorum huius ordinis, de quinque ferculis prouideat diligenter. Pietancias tempore anni¬ uersariorum, de quibus monasterium vtiles habet fructus et in festiuitatibus quinque luminum maiorum vel septem luminum sine excessu et defectu copiosius tamen quam alia die tribuat competentes et in qualibet mensa per totum annum panis et vini regularis habundancia habebitur. Et in collacione et meridie vinum prout docet obseruancia regule ministretur. Sit etiam Abbas sollicitus in uestibus tribuendis, Cucullam et duas tunicas pro anno et scapulare, Pellicium pro byennio, Stamina, *) mitras chorales et calcios filtratos, ac simplices calligas et soccos, cum aliis consimilibus necesariis prouideat con¬ decenter, habeat et capas quatuor vel sex aut plures, si necesse fuerit in loco conmuni pro fratribus extra monasterium dirigendis. De lectis ternijs et aliis quibus nocturno vel alio quocumque sanitatis aut infirmitatis tempore fratribus opus est, etiam cum plumis maxime pro) infirmis abbas prouideat iuxta monasticam disciplinam. Juuenes principaliter sibi committimus in cibo et potu et vestibus et aliis necessarijs iuxta indigenciam ipsorum et ipsos valde foueat graciose vestes veteres aut alias inutiles scum omnibus fragmentis mense, in cibo et potu ad abbatis commodum reportentur, prouisionem balneorum, cingulorum clauium corrigiarum cutellorum papiri et consimilium faciat regularem. de infirmis tam indultis quam iuuenibus in carnibus et aliis cibis etiam medicinalibus, si haberi possunt, et potu nec non balneis et aliis necessariis, scilicet cura custodiencium stupe calide et consimilium iuxta regulam in infirmaria curam habeat paternalem. Temporibus prandii et cene et aliis congruis sicut in estate post prandium pro dormicione et semper post completorium et consimilibus fratres maneant sub clausura. In oratorio, dormitorio, refectorio iuxta regularem consuetudinem

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2