Urkundenbuch des Landes ob der Enns

724 festum omnium sanctorum cuilibet unum pallium seu epitogium fur¬ ratum cum panno lineo aut quinque solidos denariorum. Item prepo¬ situs predictus nutriri faciat et continue pabulari pro duabus sororibus unam vaccam in allodio suo ibidem vicino, item pro conmuni servi¬ cio ipsarum sanctimonialium provideat duabus personis utriusque sexus in victualibus et mercede laboris, item provideat eisdem sancti¬ monialibus sufficienter de lignis pro coquina conmuni et calefaciat singulis annis refectorium et necessitate exigente infirmariam a festo omnium sanctorum usque in diem sancti Georii, item prepositus edifficet et reparet eis conmunia edificia pro dormitorio refectorio infirmaria et coquina necessaria prout in aliis monasteriis decenter fieri consuevit. Item ordinamus et limitamus, quod de omnibus rebus mobilibus donandis aut testandis monasterio sanctimonialium ipse sorores ad votum suum et utilitatem propriam debeant inter se disponere et equaliter ordinare, de rebus vero immobilibus eidem monasterio testandis vel donandis prepositus disponat et ordinet sicut de aliis bonis monasterii sui supradicti. Item volumus, quod non obstante ordinacione nostra predicta prebenda et alie administraciones ac provisiones ipsarum sanctimonialium secundum ubertatem et defectum fructuum et reddituum monasterii in Reichersperig augeri debent et diminui, prout in litteris felicis memorie domini Alberti episcopi Pataviensis clarius dinoscitur expressum. Cum autem arbitrio nostro stetur nisi metu pene volumus et ordinamus, si prepo¬ situs vel conventus vacante monasterio vel alter ad hoc deputatus omnia et singula prout premittitur per nos arbitrata ordinata et limitata non adimpleret et ipsis sanctimonialibus non administraret vel similando ministrare diferret et monitus neglecta non emendaret, ex tunc episcopus vel loci archidyaconus qui pro tempore fuerit de bonis monasterii in Reichersperig omnia obmissa et retenta dictis dominabus administrabit et administrare faciet cum integritate, et prepositus seu conventus aut alter in hoc negligens et remissus penis subjacebit per ipsum episcopum seu archidyaconum moderandis. In quorum omnium et singulorum testimonium presentes damus litteras sigillorum nostrorum appensione roboratas. Datum et actum Patavie anno nativitatis domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto die prima mensis Novembris. Orig., Perg., im Stiftsarchiv zu Reichersberg; das Siegel des Dompropstes verloren, das des Propstes Friedrich erhalten, etwas beschädigt. — Ein zweites

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2