723 legant horas canonicas in monasterio suo, donec earum numerus adeo accrescat quod ipsas horas possint per notam decantare sicut in aliis monasteriis fieri consuevit. Item prepositus predictus ordinet et mandet per suos fratres in monasterio sanctimonialium unam missam celebrari cottidie vel per notam decantari àc alia dedicacionum patrociniorum processionum anniversariorum officia diurna atque nocturna et solempnitates alias peregi laudabiles et consuctas. Item ne littere ipsarum sanctimonalium de cetero per cas vel aliquam carum distrahantur vel alienentur et ne per sigillum earum alique liant innovaciones ordinamus, ut omnes carum littere munimenta ac sigillum in anteo semper deponantur et remaneant in monasterio sancti Nicolai Patavie per prepositum et conventum ibidem diligen¬ cius conservande. Quociens autem prepositus conventus seu sancti¬ moniales in Reichersperig predicti copias ipsarum litterarum pecie¬ rint, illas eis sub eorum tamen expensis nolumus denegari. Insuper dicte sanctimoniales predicto corum sigillo nullatenus utantur in aliquo facto vel tractatu preter consensum prepositi et conventus predictorum, aliter littere ipso sigillo consignate omni penitus volumus carere firmitate. Item de prebenda cottidiana et annuali ipsis dominabus ministranda taliter ordinamus, quod prepositus monasterii in Reichersperig seu quicunque ad hoc deputatus singulis annis in festo nativitatis domini cuilibet sorori sive plures numero fuerint vel pauciores det et administret sine diminucione et dilacione dimidiam bernam vel sexaginta denarios usualis monete, item pro tempore quadragesimali in die cinerum cuilibet sorori sex libras olei olivarum vel quadraginta duos denarios, item cuilibet sorori cottidie ministret unum denarium et conpetens ac consuetus panis (sic) cum sufficiencia olerum et unam mensuram vini que seidel vulgariter nuncupatur, item quolibet anno in die nativitatis beate Marie virginis cuilibet sorori administret unam metretam tritici duas metretas ordei et duas metretas avene, item cuilibet sorori singulis annis per adven¬ tum Domini sex cascos vel duodecim denarios, item det et administret quolibet anno in die sancti Georii cuilibet sorori vinginti quatuor ulnas panni linei vel sexaginta denarios et pro calceis estivalibus quatuordecim denarios, item in secundo anno circa festum beati Martini cuilibet sorori pro calceis hiemalibus quadraginta denarios, item in tercio anno circa festum beati Martini cuilibet sorori unum pellicium vel medium talentum denariorum, item in quarto anno circa 46
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2