722 litteris super administracione prebende ac provisionibus et juribus eorum confectis auditisque amborum parcium proposicionibus, cum sic discordarent super premissis et diucius coram nobis concertarent, demum tamen ambe partes pro bono pacis et concordie et ut utrobi¬ que Deo quiecius possent deservire, in nos Johannem et Fridricum prepositos tanquam arbitratores et amicabiles conpositores de et super provisione et administracione prebende supradicte et aliis juribus et consuetudinibus earum ordinandis diffiniendis et limitandis sponte et liberaliter conpromiserunt promittentes fide data sub debito juramenti, quod omnia et singula que nos arbitrando diffiniendo et limitando super premissis pronunciaverimus, rata grata atque firma inviolabiliter vellent observare prout ex litteris corum sigillis roboratis clarius apparet, ideoque nos Johannes et Fridricus supradicti diligenter inspectis et cognitis litteris et consideratis suppetentia e facultate dicti monasterii primo et principaliter vice et auctoritate domini nostri episcopi antedicti de consensu et voluntate dictarum parcium arbitramur ordinamus diffinimus et limitando pronunciamus, quod omnis lis accio questio et controversia inter prepositum conven¬ tum et sanctimoniales predictas occasione premissorum hactenus habita penitus sit sópita nec ab aliquo corum ullis umquam tempori¬ bus repetenda, quodque fraternalem caritatem sibi mutuo de cetero debeant habere parte ex utraque. Item arbitrando diffinimus, ut ipse sanctimoniales preposito in Reichersperig faciant debitam reveren¬ tiam et obedientiam promittant et quod in antea uniant sub regulari disciplina, prout ipsorum docet regula et quod sint recluse in mona¬ sterio et claves monasterii prepositus in Reichersperig aut conventus si monasterium vacaverit, conmittat alicui ex confratribus suis ad hoc apto custodiendas, et quod dicte sanctimoniales extra septa sui monasterii preter licentiam prepositi vel ejus locum tenentis in hac parte de cetero exire et divagari non presumant nec aliquas queri¬ monias ex quibus dicto monasterio in Reichersperig incomoda aliqua possent suboriri ad extraneas personas laicales per se vel interpositas personas occasione quacunque ulatenus deferant nec deferri pro¬ curant, nisi ad episcopum Pataviensem vel loci archidyaconum per ipsum episcopum deputatum. Alioquin predicte et infrascripte nostre ordinacionis et limitacionis contemptrices penam carceris volumus et ordinamus sustinere ad arbitrium ipsius prepositi tantummodo rela¬ xandam. Item ordinamus quod dicte sanctimoniales singulis diebus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2