Urkundenbuch des Landes ob der Enns

685 predicitur prefata domina Violancza vel ejus heredes parere debent ac ad redimendum dare pro triginta sex milibus sexingentis et qua¬ draginta octo florenis aureis auri et ponderis legalis absque dilacione qualibet, quamcumque per nos vel nostros heredes super eo requisiti fuerint dolo et fraude circa hóc penitus proculmotis. In casu vero ubi nos prefatus dux Leuppoldus partem in dictis tribus dominiis vel unius eorundem specialiter nos concernentem vellemus redimere quodcumque illorum foret, de eadem redempcione nobis pareri et locus dari debet absque contradicione qualibet indilate. Omnes vero et singuli redditus fructus et proventus de prefatis nostris dominiis provenientes quomodolibet ultra et super purchûttas predictas et summam trium milium sexingentorum et sexaginta quatuor florenorum sunt nobis et nostris heredibus annis singulis dandi et assignandi totaliter contradiccione et dilacione quibuslibet circumscriptis. Prefata quoque domina Violancza de Mediolano et ejus heredes nechon quicumque prefata castra ipsorum nomine tenebunt pro tempore, debent castra eadem nobis et nostris heredibus herede (?) patencia ad omnes nostras necessitates et gwerras contra omnem mundi hominem nullo excepto penitus quando et quociens nostre fuerit nos et nostras gentes intromittendo et emittendo ac in eis sustentando et conservando absque tamen dicte domine Violancze vel heredum ejus dampno notabili sine dolo. Si autem dicta Violancza de Mediolano ab hoc seculo migraret nullo herede cum nobis duce Alberto preha¬ bito derelicto, nos prefatus dux Leuppoldus nostram partem in dictis tribus dominiis liberare et redimere debemus et possumus a pretacto nostro fratre duce Alberto vel ab eo cui deputaverit vel testatus fuerit dolo quolibet proculmoto. Et in premissorum omnium et singu¬ lorum robur et testimonium evidens nos Albertus et Leuppoldus duces predicti sigilla nostra pendi mandavimus ad presentes. Datum et actum Wienne feria tercia mensis Marcii anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto. Domini duces in consilio. Orig., Perg., mit zwei etwas beschädigten Reitersiegeln im k. k. geheimen Hausarchiv.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2