577 ctoribus universis, quod diligenti deliberatione cogitare cepimus qua¬ liter more predecessorum nostrorum pro conmuni bono et consolatione fratrum nostrorum aliquid sine prejudicio tamen successorum facere¬ mus per quod cultus divinus augeri et nostre negligentie quas per nimiam occupationem temporalium conmisimus relaxari viderentur. Tandem habito consilio fratrum nostrorum Friderici videlicet nostri decani et totius conventus ipsorumque voluntate et consensu obtentis concorditer statuendo ordinamus, ut molendinum superius situm juxta Trunam in oppido S. Martini cujus jus infeodationis ad nos pertinet et libere ad nos per mortem Modii (sic) senioris nostri quondam officialis devolutum esse dinoscitur, deinceps pleno jure sub postestate et provisione celerarii coquine collocatum perseveret, de quo quia annuatim tria talenta denariorum wiennensium pro servicio porriguntur hanc adjecimus condicionem ut idem celerarius noster qui pro tempore fuerit annis singulis in die sancti Achacii de mane in prandio et de sero in cena similiter amministret sey amministrare faciat cuilibet dominorum ex conventu unam canulam vini unum pullum unam simulam. Iufra sacerdotium autem constitutis ut puta dyaconis subdyaconis et barbatis qualibet vice mediam canulam vini unun pullum unam simulam, acolitis vero et aliis domicellis ordinis una vice tantum mediam canulam vini unum pullum unam simulam, pro quibus eodem die sollempnizari volumus a conventu et cantari ut in majoribus festis est conswetum. Sequenti vero die hoc est in vigilia Johannis baptiste in mane vigilia et circa horam terciam missam (sic) defunctorum per conventum decantentur et codem die celerarius iterum cuilibet dominorum unam canulam vini unum fereulum piscium unam simulam ministrabit et sic ex tota consolacione cuilibet dominorum cedunt tres canule vini duo pulli tres simule unum ferculum piscium, sed decano superadat (sic) unam canulam vini unum pullum unam simulam ita, quod quelibet canula valeat (quatuor) iiii. denarios duo pulli tres denarios ferculum piscium tres denarios simula unum denarium monete usualis. Hujusmodi autem valorem non ideo posuimus ut denarii ministrentur, sed ut ea integritate et bonitate ministrentur prout fraterne dilectionis affectus disposuit et ut ministri sine murmure sciant et possint efficacius deservire. Preterca ordinantes statuimus, ut in die sancti Johannis baptiste triginta missarum in altari sancti Achacij in nostro capitulo incipiantur et ibidem sine intermissione liniantur ita, quod transeat secundum ordinem aliarum Urkundenbuch des Landes ob der Enus VIIl. 1d. 37
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2