51 gubernari ordinis sancti Augustini Pataviensis diecesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filij vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu omnes libertates et inmunitates a predecessoribus nostris romanis pontificibus sive per privilegia sive alias indulgentias nobis et monasterio vestro concessas nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus ac alijs Christi fide¬ libus racionabiliter vobis et monasterio predicto indultas, sicut ea omnia cas (sic) juste et pacilice obtinetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum cjus se noverit incursurum. Datum Avinione idibus decembris pontificatus nostri anno nono. R. de Armaniaco. Orig., Perg., im Stiftsarchiv zu St. Florian, mit der Bulle an rothen und gelben Seidenfäden. L. 1361. 13. December. Avignon. — Papst Innocenz VI. ertheilt dem Stifte Sanet Florian den päpstlichen Schutz. Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filijs .. preposito et conventui monasterij saneti Floriani per prepositum soliti gubernari ordinis sancti Augustini Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem nostri officij ad debitum perducatur effectum. Ea propter dilecti in domino lilij vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que impresentiarum racionabiliter possidetis aut justis modis in futurum prestante domino poteritis adipisci. sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem decimas redditus terras prata pascua nemora domos posessiones et alia
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2