424 h CDXXX. 1369. 18. Juli. Ebelsberg. — Bischof Albrgèt von Passau verleiht zur Capelle des heiligen Wolfgang am Abersce einen Ablass. Albertus Dei et apostolica sedis gratia episcopus Pataviensis omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Gloriosus Deus in sanctis suis el in quibusdam locis sacratis rubricundo sanctorum martyrum sanguine vel beatorum confessorum magnifica operatione laudari jubetur et dicta loca devote visitantibus venia peccatorum ac misericordia mellittua pollicetur, ut ex sacris scripturis colligi potest evidenter. Et pia mater ecclesia devotioni fidelium talia loca visitantium per quadam munera spiritualia indulgentias ividelicet et remissiones occurrere consuevit, ut bona merita et alia pietatis opera in ecclesia facta et lienda indigentibus non subtrahantur. Sane quia egregius et beatus Christi confessor Wolfyangus in prasenti capella quam ut fertur propriis manibus construxit et miritica inibi charitatis ac vera contritionis et ponitentia opera devote explevit. quare digne in recolendam vertitur hommum memoriam qui ibidem meruit quod translatus est ad gloriam sempiternam. Cupientes igitur ut dicta capella qua quondam fuit locus ponitentie nunc vero purgatorium peccatorum nostrorum quibusdam decoretur honoribus et muneribus sublevetur allectivis. ut populus christianus ad eundem locum veniens implorando precibus suorum delictorum veniam et gloriam regni cœlestis mereatur aternam, nos omnibus vere ponitentibus et confessis qui causa devotionis orationis seu peregrinationis dictum locum accesserint et misericordiam domini nostri Jesu Christi nec non venerandam memoriam beati Wolfgangi flexis genibus et mundo corde cum tribus Pater noster et totidem Ave Maria ibidem devote exorando salutaverint vel qui manus adjutrices dicta capellae in luminaribus edificiis vel aliis suis necessitatibus porrexerint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus confisi suffragiis qua¬ draginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer in Domio relaxamus. Insuper omnes indulgentias a quibuscunque archiepiscopis vel episcopis gratiam sedis apostolica et executionem suorum ordinum habentibus concessas sive concedendas sicut provide et rite concessa sunt, ratas et gratas habebimus eas quoque auctore Domino in quantum de jure possumus laudamus approbamus et confirmamus. Harum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2