Urkundenbuch des Landes ob der Enns

367 formam intelleximus, ipsum monasterium pro viginti ac familie ejus¬ dem necessarie in proventibus fructuum et censuum de quibus tot persone vivere deberent perpetuo fore non sufficienter nec integre provisum, ita quod tunc ex obstantibus nobis impedimentis ipsius conmissionis executorium finem non poteramus debito effectui manci¬ pare, sed inter nos deliberatione previa ab ipso monasterio de Schlierbach recessimus ob maturiorem deliberacionem habendam super ipsius monasterii negocio de consilio peritorum et venimus simul in Lintzam civitatem coram spectabili barone Eberhardo de Walsee strenuo militi dictique monasterij fundatore, sibi omnes sui monasterij fundationis defectus prout vidimus et invenimus per ordinem enarrantes, qui ut audivit nobis ambobus fide data promisit usque ad festum nativitatis domini tunc proxime venturum se velle omnia emendare et ipsi monasterio quod construxit ut premittitur de omnibus necessarijs diligentius providere. Quibus omnibus sic peractis ab invicem discessimus incorporationis beneficio tune temporis pretermisso. Tandem nos frater Berchtoldus abbas Monasterij in Salem prelibatus, cum in hac parte et in solidum fuerimus constitutus, maturo consilio tractatu diligenti et deliberatione provida prehabita cum loca sive officine dicte domus secundum morem ordinis et essent debite constructe et possint habere in redditibus annuis quingentos florenos vel circiter prout nobis clarius constabat, nec non ob fidei dationem ac promissa prescripti fundatoris que ipsum credimus devote animo implevisse, ipsam conmissionem quantum ad officium incor¬ porationis unionis ordini nostro prefato cum libertatibus immunitatibus de gratia vel de jure ac etiam privilegiis ipsi ordini indultis quibus prefatum monasterium conventum et singulas personas pro¬ fessas ipsius monasterii cum et ipse prout credimus ex certo ibi stare possint et alia incumbencia onera sufferre, volumus gaudere perpetuo auctoritate ordinis plenaria nobis in hac parte conmissa unimus incorporamus annectimus presentium in tenorem cum hoc ipsi monasterio nomen in latino videlicet aulam beate Marie virginis perpetuo inponentes. In cujus rei evidens testimonium et ut prescripta omnia et singula et ex eis dependentia sint perpetuo duratura hanc litteram sigilli nostri munimine duximus roborandam. Acta et facta sunt hec omnia ut premittitur in monasterio nostro de Satem prealle-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2