Die mittelalterlichen Stiftsurbare des Erzherzogtums Österreich ob der Enns II

94 Benediktinerabtei Kremsmünster. Die Urbare A und B (1299). [Fol.1a] leer. [Fol.11] Incipit prologus huius libri. Qui ad regimeii et in partem sollicitiidiuis pastoralis officii divina providencia evocantur, summe perspicacitatis conamine in ipso debent dei omnipotentis suffragante gracia laborare, ut talento sibi credito cum fenore mvdtiplici repovtato in gaudium sui domini introire et eternorum premiorum lauveis mereantur delectabiliter honorari. Nos igitur Fridericus dei gracia abbas in Chremsmunster ex assumpti regiminis debito cohortati, ut profectibus ecclesie sive familie, cui per babundanciam divine presumus pietatis, propensiori sollicitudine intendamus, ne vigiliis et gubernaculis nostris credita aliquatenus senciat detrimenta, considerantes redditus ac possessiones, quos largicio principum atque fidelium devocio populorum ecclesie nostre dedit, ob suarum remedium animarum pro fulcimento spiritualium Studiorum, quam largas tarn diffusas in diversis terre finibus esse sitas nec ex ullis scripture monimentis discere posse, que possessiones, quid solvere debeant vel a quibus largitoribus sint collate, et idcirco ad manus extraneas transituras, sicut permultas didiclmus iam transisse, dum consueti sint sibi attrabere violenti, siqua potuerint necessitati negligencium detrabere fraudulenter, dignum duximus buiusmodi periculo consulendum taliter, ut conventis universis et singulis nostre ecclesie villicis et colonis sub dispendio sui corporis atque rerum prodere cogerentur, quid sibi constaret de eiusdem nostre ecclesie iuribus bactenus sie neglectis. Sane dum infirmitatis nostre vires ad execucionem tarn utilis ac pernecessarii negocii metiremur esse nimium inbecilles et id quod in bac parte mentis nostre presumebat affeccio, singulares nostre manus exequi non valerent, quasdam de subiectis nobis personis, fratrem scilicet Sigmarura tnnc cellerarium de monacbis et Ditricum prepositum ex laicis, de consilio nostri conventus elegimus ad boc ipsum, qui omnes districtus nostros per ambulantes et de quibuslibet inquirendis diligencius requirentes ad nostram deferrent noticiam universa, Hinc factum est, ut nomina locorum, situs possessionum et reddituum qualitatem cum quantitate plenarie disceremus. Verum quia impium esse iudicavimus, si anime eorum, qui bec eontulerant, speratis oracionum stipendiis fraudarentur, votorum nostrorum affectio perrexit ulterius indagare, videlicet omnia nostre ecclesie privilegia, que in tota byblioteca poterant reperiri, quamvis vix eorundem reliquie remanserint ablatis pocioribus a predonibus tam domesticis quam bostibus alienis.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2