etiam princ1pus impropriis ac remotis accensere displiceat, nihil propterea derogabit juribus Majestaticis, quae verbis Theseos ita immutatae. Quo fit, ut et Summorum Imperantium civilium leges in tradendo jure ecclesiastico, probe cognoscendae, ac sancte observandae sint: firmiore adhuc stabunt talo. XIII. Esse Deum sola ratione intelligi nemo sanus negaverit, inter caeteras naturae leges et illa reperitur : Deum cole: hujusmodi cultu Religio naturalis continetur, nullum itaque videtur esse discrimen, si dicamus a Religione revelata non fuisse sublatam sive Religionem sive Legern naturalem; cum tarnen faciles esse nos in verbis oporteat, nulla est difficultas petitam emendationem etiam in Introductione facere. XIV. Quod ipsum ratione Juris Patronatus effici poterit. XV. Quoniam Concordata legitime inita oportet custodire, obstant haec ornnino, ne quis ad jura jam cessa possit provocare, fac autem Romanam Curiam recedere, ac concordatis tune reciprocum solvi vinculum nemo negabit. XVI. Loco per Professionem non solvitur, ponatur: per solam Professionem non solvitur. Scilicet matrimonium infidelium alterutro conjuge converso. XVII. Excommunicatio ex Sua natura non habet effectus civiles, sed ut sonat thesis correcta in Synopsi: ex consensu Principis; cui porro debetur privatio boni temporalis, nec ideo poenae ad correctionem et salutem animarum ordinatae excluduntur, atque haec declaratio introductioni erit adjicienda. XVIII. Confudit omnino Eibelius mysterium cum dogmatae, horum aliqua ratione intelliguntur seu lege naturali, illa vero omnia supra rationem posita sunt. XIX. Ecclesia Christi Catholica, et universalis nocere nequit c1v1tati; ast nocere aliquando possunt nonnulli illius ministri, atque hoc modo textus Eibelianus erit emendandus. XX. Impedimenta matrimonii, quatenus est contractus, et quoad effectus civiles pertinere ad imperantem docet Eibelius; manet itaque salva potestas ecclesiastica intuitu Sacramenti, qua in re, quid Christianae Religioni adversetur, minime intelligo. XXI. Qui appellationes ad unitatem fidei pertinentes disserte admittit Eibelius, is utique universas pro abusibus non habet: saepius autem abusum in appellando committi posse, id ex S. Bernardo etiam comprobavit. 247
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2