Dioeceses generatim divisionis civilis forman et mutationem fuisse secutas docet non modo Novella XI. Justiniani, sed etiam Canon XVII dicti Concilii Oecumenici Calcedonensis, qua de re et Chr. Lupus, et Van Espen in Scholiis ad dictum Canonem XVII latius egerunt. Haec vero ut recte observat idem Van Espen Jur Eccl. P.I. Tit. XIX. C.I. N. 13. est moderna Ecclesiae disciplina, ut et Episcopatum, et Archiepiscopatuum, sive Metropoleon constitutio, seu erectio non nisi Auctoritate Papae interveniente tarnen Principis consensu, imo fere non nisi ad ejus postulationem fiat . Quo sensu sua constare debet Thesi LXV. Synopseos auctoritas, ad jura Primatus accidentalia Jus erigendi novos Episcopatus, eos uniendi, et dividendi referri. VII. Theses in Synopsi eo fine potissimum fuerunt vulgatae, ut illae, et non aliae publicis disputationibus subjiciantur, et ita luxuriantibus saepe ingeniis ponatur modus . Ast non ideo vetitum fuit in praelectionibus alias materias explanare, atque de iis, cum in singulis occurrant compendiis, sententiam suam modeste, et reverenter aperire. VIII. Vellem ab Auctore Introductionis in re tanti momenti ad doctrinam Ecclesiae Gallicanae fuisset provocatum. Id fecit Rieggerus in Jurpr. Eccl. P.I. § 248. Itaque Thesis 64 Synopseos ita prae oculis est habenda, ut regulae obtineat locum. Doctrina autem Bossueti et Ecclesiae Gallicanae sanam exceptionem suggerit, quae nimirum mortuo Summo Pontifice, vel in haeresim delapso obtineat. IX. Est sane Jus primatus, essentiale facultas relaxandi Canones Conciliorum: ut traditur in Th. 64 . et quidem pro universa Ecclesia: hoc jus vero pro Ecclesia particulari Episcopis nec abnegatur in citata thesi, nec ego auderem abnegare, quod post tot alios etiam Barthelius disserte iisdem attribuit, ast textus in Introductione erit mitigandus additis verbis : Si tarnen id secundum spiritum Canonum ex utilitate, et necessitate publica fiat . X. Hoc loco, quae supra ad propositionem VII scripsi, erunt quoque accommodanda. XI. Nulla quidem mentio fit in Thesi 64. Synopseos de consuetudinibus: quum tarnen dicatur generatim: neve Juribus singularibus Ecclesiarum, aut Regnorum sint contrariae. Jurium genere autem etiam consuetudines legitime praescriptae contineantur, non puto eatenus Introductionem citatae modo Thesi 64. adversari. XII. Jam pars prima Introductionis prodierat in lucem, antequam altera fieret emendatio Synopseos; nihil itaque imputari hie potest Introductionis Auctori . Nullus Catholicorum constitutiones Principum inter principia propria Juris Ecclesiastici numerare contendet quod si illas 246
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2