Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

quae m territorio aguntur, ne quid detrimenti inde persentiat respublica. Quando igitur varia negotia accidentalia veluti Dies festi, et Jejunia ab Auctoritate ecclesiastica pendere in Thesi XXXIII traduntur, id utique ita intelligendum est, ut nihil in detrimentum civitatis statuatur. Quoniam vero Superior Ecclesiasticus relationes civiles facile ignorare potest, ideo, quae nocere videntur civitati, non statim a solo Principe eliminari debent, sed tentare prius oportet media leniora, ecclesiasticam Potestatem monere, ut docui in Jure publico universali Posit: CCXXIV. Conflictum utriusque potestatis, quantum quidem fieri potest, evitare. II. Ex hisce jam consequitur, ut quamvis Dies festes religiosos stabilire sit Potestatis ecclesiasticae, nihilominus Imperans civilis iisdem possit modum ponere, ne abeant in abusum: nulla porro hie occurrit repugnantia, modo unum ex altere rite declaretur. III. Si propositio: Libertas conscientiae cuivis per Imperium civile salva esse debet: esset falsa; tune vera esset hae opposita; libertas conscientiae alicui per imperium civile salva esse non <lebet: quod plane absurdum: hoc enim modo potuissent olim ethnici Imperatores Christianes ad Idololatriam cogere, hodieque Turcarum Despotae verae Religionis assectas ad Mahometanismum vi adigere liceret, nihi[ igitur in priori propositione occurrit, quod reprehensione dignum sit: ms1 quis ita vellet verba intelligere: debere Principem quascunque Religiones in suo territorio tolerare, quod utique esset falsissimum. IV. Emendatio Synopseos tempere editae Partis 2dae Introductionis, nondum erat nota: vitio igitur Auctori verti nequit, si a formula verborum alicubi fuerit recessum, caeterum necessitas tolerandi homines a vera Religione alienos non absoluta, sed hypothetica intelligenda est, secus et Catholicis expulsio a territorio infidelium et haereticorum esset metuenda jure externe retorsionis, et Judaei urbe Roma essent expellendi? V. Negotia religionis accidentalia a potestate ecclesiastica pendere, si nullum inde immineat Reipublicae detrimentum, jam supra observavimus. Quamprimum vero tranquillitas turbatur Civitatis, utique obsistere tenetur Imperans civilis: qui tarnen tune non ad rem Spiritualem, sed ad temporalem tantum accedere, et jura propria Majestatis summa etiam et independentia exercere dicendus est. VI. Cautum quidem fuit in Canone XII. Concilii Calcedonensis, ne ambitiosis precibus Episcoporum Dioeceses ecclesiasticae dividerentur ab Imperatore; neve duo Metropolitani in una Provincia fierent; attamen 245

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2