Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

ipsum factum esse schismaticum sibi persuaderet. Existimo ergo hanc etiam propositionem ita esse moderandam, ut Discipuli intelligant, solum culpam schismatis in Pontificem redundare, si ille sine iusta caussa aliquos a sua communione separet. Nec obsunt verba S: Firmiliani, qui plura peccavit in ea controversia . Erravit primo in dogmata sententiam defendens, quae fuit postea ab universa Ecclesia praescripta. Erravit secundo in facto, putans a Romano Pontifice Stephano fuisse Africanas, et Asiaticas Ecclesias separatas; cum tarnen teste S: Augustino nullum fuerit Schisma. factum, nec vinculum charitatis dissolutum. Quid ni ergo errare potuit aestu disputationis etiam in illis durissimis verbis: Excidisti te ipsum etc: Tom. IV. pag. 608. De Ecclesia Ultraiectensi . Quod postremo loco examinandum est, an maior Episcoporum pars Ecclesiae Ultraiectinae adhaereat, spectat factum non ius. Si de externa communione id intelligatur, non dubito esse falsum. Caeterum consultius putarem, huiusmodi res Tyronibus minime proponi, ne illae controversiae apud nos etiam excitentur, quibus provida Proncipum Augustorum nostrorum cura nos feliciter hactenus caruimus. Ita censeo salvo meliore iudicio 20 Jan: 1779 Fr: Petrus Maria Gazzaniga Theologiae Professor publicus et ordinarius mpr. d. Urteil Karl Anton von Martinis, ohne Datum Excerpta ex Introductione in Jus Ecclesiasticum Valentini Eibe[ mihi communicata viginti auatuor continent propositiones, quarum aliae Synopsi Augustae mandato correctae, aliae Religionis Christianae principiis adversari dicuntur. Qua de re exilem meam opinionem aperire jussus opportunum esse arbitror illarum propositionum servare ordinem, measque animadversiones singulis apponere. I. Duae sunt Theses in Synopsi, quae Jura imperii civilis circa negotia Ecclesiastica arbitraria seu accidentalia designant, nimirum XXV. et CXLIV. quae ita sonant: In his /: disciplinae ecclesiasticae exterioris partibus :/ etiam Principibus, et Imperantibus civilibus Jus, quae ad salutem et tranquillitatem publicam pertinent determinandi competere, res ipsa loquitur: turn Jus Regium esse supremae suspectionis in ea, 244

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2