Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

successoribus a Christo collati; nec Patres Sardicenses illud primo statuisse, sed solum cofirmasse. Eadem est sententia doctissimi Ludovici Thomassini In Vet: et nova disciplina P: 1. Lib. 1. Cap. 3. et plurium aliorum Gallorum. Fortasse hac omissa quaestione uti lius erit Tyronibus uberius explicare, quibus in casibus, et quomodo debeat appellatio interponi, quinam sint eius effectus, etc: quod praec lare pro more suo facit Van Espen. Tom. III. pag. 178. Jus non patiendi ullas religiosorum exemtiones tarn cuius Episcopo vi suae potestatis quam summo Principi, ceu disciplinae vindici quam certissime competit. De exemtionibus Regularium duo distingui debent, 1. an a Pontifice vel concilio generali concedi possint? 2do. an eas concedi expediat? De hoc secundo capite non disputo; res enim est maioris in daginis, et pendet a circumstantiis, quas alicuius privatae Personae non est examinare. Sed ius eas concedendi non amplius negari potest, po stquam tarn multi Pontifices incipiendo a S: Gregorio re et nomine Magno, eas largiendo se hoc iure pollere facto declararunt, et postqua m Concilium Tridentinum easdem moderatas et restrictas approbav it . Jam vero si Concilia et Pontifices ius habent concedendi exemtione s, quomodo Episcopi ius habebunt eas non patiendi? Quomodo haec d uo iura sibi opposita cohaerebunt? Hie etiam arbitror operam impend i posse, si ea explicentur, quae Concilium Trid: de huiusmodi exemtionibus salubriter statuit, et quae celebriores Canonistae, ut Van Espen de earundem praxi uberrime tractant . Tom. IV. pag. 606. Si Roma se separare vellet ab iis, qui huiusmodi sententiis adhaerent, non ex horum, sed Romae ipsius parte in schisma iretur. Propositio haec si prout iacet, accipiatur, poterunt Lectores credere, Rom: Pontificem, aut quod plus esset, Romanam Ecclesiam fie ri prope schismaticam. Utrumque autem mihi videtur falsum immo ab surdum. Omnes nos Catholici fatemur collatum fuisse Rom: Pontifici Pri matum, ut esset centrum unitatis. Poteritne centrum unitatis separari ab unitate? Sed quid si Rom: Pontifex sine iusta caussa aliquos a sua communione separet? Respondeo eos schismaticos re ipsa non esse; et de ipsis dicebat S: Augustinus, de vera Religione n: 11. Hos coronat in occult o Pater, in occulto videns etc: si tarnen, ut ibidem explicat S: Pater, modeste se gesserint, nec turbas excitaverint. Sane Ecclesia Ultraiectens is, quae se iniuste fuisse ab Ecclesia Romana recisam conqueritur, n unquam putavit Romanos Pontifices fuisse factos schismaticos; alias cum iis communionem non peteret, ut saepius petiit; et multo minus peteret a Pontifice confirmari suos Episcopos, quando eliguntur, si Po ntificem 243

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2