authoritatem agnossat et fateatur. Solum itaque inquiri arbitror, an illae in se spectatae sint principiis Catholicae Religionis conformes au t contrariae; an sint accuratae et perspicuae, quales in libro Auditorum usui destinato esse debent; an vero aequivocae et obscurae, ut facil e possint a legentibus in praevo sensu accipi cum Religionis detrimento . Hoc praemisso, illa prima propositio: Tom. II. pag. 65. Dogmata religionis nostrae sunt veritates supra ratio nem positae. Dogmata religionis nostrae sunt veritates supra rationem positae cert e non est accurata, cum plurima sint dogmata nostrae Religionis, qua e non sunt supra rationem ut e: g: Potestas legislativa Ecclesiae e t Primatus iurisdictionis Rom: Pontificis. Dicendum itaque potuis dog - mata nostrae Religionis nostrae esse veritates a Deo revelatas, et omni - bus Fidelibus ab ecclesia ut credendas propositas. Sola autem mysteri a sunt veritates supra rationem positae. Neque vero puto hanc doctrinam ab aliquo negari passe quia Theologi dicunt cum S: Paula fidem ess e rerum argumentum non apparentium; nam haec verba, ut explicat S: Thomas p: 2. quaest: 4. art: 1. solum significant, nos ad assentiendum fidei articulis moveri per solam auctoritatem Dei revelantis, non autem rationibus naturalibus. Unde indem Angelicus Lib: 1 contra gentiles cap: 4. ostendit, quo d veritas divinorum, ad quam naturalis ratio pertingit, conveniente r hominibus credenda proponitur. Id autem esset absurdum, si omnia , quae fides proponit ad credendum, essent supra rationem. Fortasse Cl : Auctor hanc communem Theologorum doctrinam insinuare voluit; se d minus accurate eam mihi videtur expressisse. Ab Imperante minime quid dogmatici positive decidi; sed solummodo recte negari potest: simile quid, quod naturali civitatum fini adver sum sana ratio dictat non tantum non dogma esse passe, sed etiam omnmo cessare esse religiosum. Sed vereor, ne minus accurata notio dogmatis fidei occasionem dederi t alteri propositioni, quae ipso prima aspectu falsa et erronea videtur , scilicet passe ab Imperante aliquid dogmatici recte negari. Si nihi l alius Cl: Auctor docere voluisset, quam in Bullis dogmaticis pass e aliquid admisceri non dogmaticum, ac propterea has etiam Bullas ess e a Principe inspiciendas: haec eius sententia non esset reprehendanda , cum ab omnibus iis Canonistis approbetur, qui ius Placeti Regibu s vindicant. Sed nisi fallor haec videtur esse totius contextus ratio: Non potest ess e dogmaticum, immo nec religiosum, quod naturali civitatum fini ad - versum sana ratio dictat (Ibidem). Sed facile contingere potest, u t 241
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2