Firmiliani epistola evinci videtur, tune tantum juxta ipsius mentem posse dici R: Pontificem schismaticum, si se ab omnbus excidat id est, si ab omnium episcoporum communione se vellet separare, quam etiam sententiam Andreas Duvallius ex Turrecremata, et Cajetano Cardinalibus propugnavit tract: de sup: Pont: pot: cujus verba affert Bossuetus Def: Cleri Gall: part I. lib: 3. cap. 7. Qui tarnen casus metaphysicus potius mihi videtur, et vix in praxi possibilis. Quod si Cl: auctor hoc unum vellit, excommunicationem, si injusta sit, coram Deo non tenere, haec esset sententia, quam tuiti fuerunt Origenes hom: 14. in Lev: et Augustinus de vera Religione, c: 6. n: 11 ajens: hos coronat in occulto Pater, in occulto videns. Digna tarnen sunt, ut proferantur, Gregorii Magni verba hom: 26: in Evan: Utrum juste vel injuste obliget Pastor, pastoris tarnen sententia gregi timenda est, ne is, qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae senteniam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. ls autem, qui sub manu Pastoris est, ligari timeat vel injuste, nec Pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumida reprehensionis superbia, culpa, quae non erat, fiat. Attamen, quod Cl: auctor non existimaverit R: Pontifici, uti Ecclesiae capiti, obedientiam posse subtrahi, ex verbis, quae protulerat, Cardinalis Cajetani satis innotescit. Quod plures episcopi communionem habenat cum Ecclesia Ultrajectina, ut contendit Cl: auctor, res est, quae pertinet ad factum, quod me ignorare profiteor; neque etiam id mihi verosimile videtur. Erunt tarnen qui caritate commoti, hanc Ecclesiam cum R. Pontifice reconciliare procurant, iis tarnen adhibitis mediis, quae leges Ecclesiastica tradunt. Fr. Joseph Bertieri Augustinus Theologiae Professor c. Urteil Pietro Maria Gazzanigas, 20. Jänner 1779 Eminentissime Princeps. Ut mandatis Eminentiae vestrae, qua decet observantia paream, mentem meam de propositionibus Cl: D: Professoris Eybel ita aperio. Quantum ad eas, quae accusantur ut oppositae correctioni factae aut faciendae in Synopsi: res ut mihi videtur adeo est perspicua ut dubitari nequeat, si correctio fuit necessaria in Synopsi esse etiam necessario faciendam in libro. Quantum vero ad alias propositiones quae accusantur, puto controversiam non moveri de sensu auctoris, quem omnino Catholicum existimare debemus; praecipue cum multis in locis infallibilem ecclesiae 240
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2