Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

officio desciscentes, ad hujus expletionem revocet in illa, qua necesse est, Sacri Regiminis parte eorumdem suppleat negligentiam, nec non renitentes coerceat, ac cum primis . .. sistat quoque iis, quos opprimere, quorum juribus detrahere alii conantur. Jam dicam de Regularium exemptionibus. Quod R. Pontifex Regularibus exemtines largiri possit, non dubito; saeculo sexto desinente hac potestate usus fuerit Gregorius Magnus, et Innocentius 3tius in magna Lateranensi synodo similes exemtiones contulerit. Fateor ingenue plures fuisse adversus has exemtiones Episcoporum aliorumve celebrium virorum querelas. Legisse sufficiat S. Bernardum lib: 3 de consid: C. 4. Verum etsi S. Doctor adversus exemtionum abusus fortiter insurrexit, omnes tarnen, uti ex ejusdam capitis fine manifestum est diminuendas non esse censebat. In concilio Tridentino hae exemptiones non una vice in examen vocatae sunt, easve in multis circumscriptas Patres approbaverunt, atque cum alii quoque absentes Episcopi concilium Tridentinum recipiendo in eas, quales nunc sunt, plenum assensum tribuerint, certum mihi videtur Episcopum nemine in sua Dioecesi illas passe abrogare. In Galliis etiam hae locum habent, ut videre est apud Hericourt Loix Ecclesiastique, Fleurii institution du droit canonique tom: 1. eh. 2.5. Brunetius autem ad supremam Parisiensem curiam, quam Parlamentum vocant, Advocatus histoire du Droit canonique, et du gouvemement de l'Eglise: ait quidem Ordinum Religiosorum privilegia ex Regis permissione locum habere, ita, ut, quum ordo alisquis Regnum ingreditur, suis ut privilegiis uti possit, Regius assensus sit necessarius, subdit tarnen: d'ailleurs quand de privilege de cette sorte ont accorde ou a la priere du Roy, ou sous son plaisir, le Roy s'en rende le Protecteur, et promet de le maintenir ainsi, que la liberte de l'Eglise Gallicane eh: 39. §: 3 Caeterum si hisce in exemtionibus abusus irreperent, ut ii e medio tollantur, curandum esse, libenter dabo. Iis autem in verbis: Si Roma se separare vellet ab iis, qui ejus modi sententiis adhaerent, non ex horum, sed Romae ipsius parte in schisma iretur: Si contenderet Cl: auctor R. Pontificem futurum fore schismaticum falsa esset procul dubio propositio. Quomodo enim ille, a quo uni tas sacerdotalis exoritur, schismaticus esse potest? Unde fidenter assero, quaecumque adstruatur casua, licere numquam se a Romana sedis communione separare, quod fecerunt perperam. Protestantes, et Graeci schismatici; hinc ajebat merito Augustinus contra Parmenianum lib: 2 Praecidendae unitatis nulla est justa necessitas. Firmilianus autem in R. Pontificem animatus aliquid humani passus esr, atque ipsius verba exagerata fuisse nimium, inde persuadeor, quod scripserit R. Pontificem Stephanum existimasse, se ab omnium communione separare passe, quod quam falsum sit, evincitur ex Augustino lib: 2 Contra Gaudentium c: 8. scribente: innumerabiles toto orbe collegas ejusdem cum Stephano fuisse doctrinae. Immo ex integra 239

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2