a la jurisdictione de l'Eglise: Hoc Ecclesiae jus, addit, Principes ipsos agnovisse, inde apparet, quod in Tridentino Concilio per legatos suos sollicitarunt, ut clandestinitas, et raptus inter impedimenta dirimentia statuerentur. Nihilominus sententia, quam Cl: auctor propugnat, principiis Religionis non repugnat. Nam etsi Tridentini Patres postatem impedimenta dirimentia statuendi, Ecclesiam habere decreverint; tarnen, ut ait Espenius tit: 13 de imped: matrim: Cap: I. an ex Christi institutione, vel ex Principum indulgentia vel expressa vel tacita auctoritas haec Ecclesiae competat, non definiverunt." Accedit his sententiam Lupi et Sotovirorum doctrina, et pietate celebrium, numquam, quod sciam, fuisse damnatam. Quantum ad apellationes attinet, graves abusus irrepsisse conquerebatur S. Bernardus lib: 3 de consid: cap: 2; at summam earumdem utilitatem agnoscebat. Fateor, ait, grande, et generale mundo bonum esse apellationes, idque tarn necessarium, quam solem ipsum mortalibus ... Prorsus fovendae, et manutenendae sunt, sed quas extorsit necessitas, non valliditas adinvenit. Jamvero, dum Cl: auctor apellationes primis saeculis ignotas fuisse scripsit, existimo appellationum nomine intellexisse judicia Ecclesiastica Clericorum, Presbiterorum, et episcoporum, sed merae disciplinae immo et particularis cujusdam Ecclesiae vel Provinciae, quae, ut ipse contendit, secundum Ecclesiae veteris consuetudinem synodis provincialibus ita relictae erant, ut essent omnio irreformabiliae, atque eo, quod in synodo Sardicensi legitur: si vobis placet S: Petri memoriam et synodus respondit, Placet, ac de hisce apellationibus sermo haberetur; hinc concludit, ad Romanos Pontifices jure Divino eas non pertinere. Hanc quidem sententiam pluribus argumentis confutat Natalis Alexander Saec: IV: dissert: 28, probatque apellationum jus ad sedem Romanum non esse a synodo Sardicensi institutum, sed confirmatum; cujus etiam praeter alios mentis Thomassinus vet: et nov: Eccl: discip: p: 1. Lib: 3. Attamen candide fateri debeo, hujus, dequo loquimur, Pontificii juris novam esse institutionem, ex ipso concilio Sardicensi asserere Petrum de Marca conc: Sac: Imperii lib VII: cap: 3. § 6, Duguet Confer: Ecclesiast: tom 2, dissert . 67. in canones 3.4.7 et Sardicenses, ut de aliis sileam. Quid? quod Natalis Alexander ad laudatae dissertationis scholion 3ium scribit, simplicium presbiterorum causas in synodis Provincialibus finitas fuisse nec licitum iis fuisse ad R: Pontificem provocare, et quamvis, si agatur de Episcoporum Causis, ipse dissentiat, addit tarnen, quod Illustrissimus Praesul de Marca, ejus editor V. Cl: Stephanus Balluzius, atque eruditus Doctor Sorbonicus in libro de antiquis, et majoribus Episcoporum causis adversus Davidis librum asseruerunt, exceptis fi.dei causis, supremam fuisse horum conciliorum in judicandis turn Presbyterorum, turn Episcoporum causis auctoritatem. Quam sententiam a Cl: auctore propugnatam fuisse inde colligo, quod (§. 177:) clare affirmat Primatum jurisdictionis tantum tribuere juris Pontifici, ut Praelatos ab 238
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2