Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

unde evincitor in rebus fidei, et morum certum, et immotum stare Ecclesiae judicium, neque ab aliquo, quae hoc sub respectu sancita sunt, in examen revocari posse, atque si de Ecclesiae mente exurgat dubium, ad ejus tribunal recurrendum esse, ut, quae genuina legis interpretatio sit, addiscamus. Tom. 2 cum opposuisset sibi varias conciliorum sententias, quibus temporales poenae in Principes lateae erant inquit: si adversarii nobis non ostendant, a concilio aliquo definitum esse fide Divina credi debere, quod Reges et Principes exigente ratione concessam a Christo potestatem, ut suis temporalibus privari possint incassum nobiscum certant. Tom. 3. pag. 64 asserit Laicos Principum nomine adesse in Conciliis Generalibus non decidendi causa, sed inspiciendi: ne sub praetextu Religionis, quid nocivum Reipublicae statuatur, quod utique, sicut demonstravimus, etiam stante in dogmaticis Ecclesiae infallibilitate, in rebus, ad fidem non pertinentibus, contingere potest, immo cum ex integro objecti loci contextu appareat, Cl. auctorem non de essentialibus, sed de iis, quae Religioni accidentalia sunt, habere sermonem, mihi videtur apertum, non eam propugnasse sententiam, quam primo describebam loco; sed illam, quam tuebatur Van Espen tract: de promul. legum Ecllesiast: part: V. nempe fieri posse, ut in decretis dogmaticis adjunctae sint aliquae clausulae, quae jura Principum, et populorum, inveteratos Provinciarum, Ecclesiarumve usus . . . unde ipsa Respublica turbari, et Ecclesia; et populus gravibus incommodis exponi posset. Tom 6: Ed: Venetae p. 32 Nihilominus si data oportunitate Cl: auctor propositionem, ut omnis tollatur ambiguitas, clarius expoeret consultum foret. Varios auctores laudat, qui adfirmant Ecclesiam jure tantum precario statuendi impedimenta Matrimonii gaudere etc. Quamquam ejus sum mentis Ecclesiam, eo quod Christus Dominus matrimonium ad Sacramenti dignitatem evexit, jure proprio, et connato statuendi impedimenta dirimentia, habere potestatem: ad Ecclesiam enim pertinet decernere quid praerequirendum, quid observandum sit in administratione cujuslibet sacramenti, ut ait eruditus Gallus Theologus Nicolaus L'Herminier de Matrimonio Cap. 16. Quam sententiam, ut de aliis sileam, propugnarunt: Gerbesius, Sorbonicus Doctor, et Richard ex Praedicatorum Ordine, primus de potestate Ecclesia et Principum super imped: Matrim: ajens non a Principibus Saecularibus, sed ab ipso Christo Ecclesiam potestatem hanc accepisse, qua jure proprio a primis saeculis semper usa fuit; alter Diction: Eccles: arti: Mariage scribens: ce pouvoir l'Eglise le tient de Jesu Christ, parce que, si le mariage est contract civil, il est aussi contract Ecclesiastique, ou sacrament: et que si les Souverains peuvent exiger cerxains conditions de leurs sujets pour la validite du contract civil, l'Eglise peut aussi declarer lequels, des ces enfans sont habiles, ou inhabiles au mariage comme contract Ecclesiastique puisque en cette qualite ce contract est un veritable sacrament, c'est a dire, une chose spirituelle, et sacree, qui appartient de droit Divine 237

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2