Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

Joan: XIV: 16. et XVI: 13. Qua de causa judico, quod si Ecclesia sponsa Christi definiret aliquid tamquam dogma fidei (: definiet autem numquam nisi quod a Deo revelatum est :) quod Princeps aliquis praejudicio aliquo praeocupatus Civitatis bono haud convenire putaret; in hac rerum collisione, quum princeps falli posset, Ecclesia a Christo Domino in rebus fidei, et morum infallibilitate donata sit, suum judicium ille Ecclesiae infallibili submittere tenetur. Sensum alterum propositionis hun esse posse existimo; scilicet in decretis, et constitutionibus fidei praeter ea, quae definita sunt, et proposita Fidelibus credenda, admisceri fortassin posse aliqua non ex certo dogmate, sed ex opinione, qua bono publico status nocere valerent; quumque ea ab Ecclesia, uti dogmata proposita non sint; ideo ab lmperante dogmatica esse recte negari. Quod, ut percipiatur facilius, adverto cum Melchioro Cano de locis Theol: Lib . V. Cap. V. quae in conciliorum vel Pontificum decretis vel explicandi gratia inducuntur, vel ut objectioni respondeatur; vel etiam obiter, et in transcursu prater institutum praecipuunt, de quo erat controversia, ea: non pertinere ad fidem, hoc est, non esse Catholicae Ecclesiae judicia. Exempli gratia ponamus aliquid, quod positum in una re transferri ad multas possit . In capite firmiter de summa Trinitate, et fide Catholica ajunt Patres concilii Lateranensis: Firmiter credimus, et simpliciter confitemur, quod est solus Deus verus, Creator omnium visibilium, et invisibilium, spiritualium, et corporalium, qui simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam spiritalem (sie), et corporalem, Angelicam videlicet, et mundanam. Porro, ut Canus advertit nec ibi fuit definitum Angelos esse spiritales, nec ad fidem Catholicam pertinet, quod simul cum mundo angeli conditi sint. Nam finis Concilii erat definire, Deum esse rerum omnium visibilium et invisibilium Creatorem; reliqua non definiendi, sed explicandi causa adjecta fuere. Ex quibus manifestum sit, non omnia, quae in decretis dogmaticis occurrunt, ad fidem pertinere. Jam vero videamus, an Cl: auctoris mentem explorare queamus. Sed prius observo Eulogii Alexandrini apud Photium ... hanc esse sententiam: scripta dijudicare non oportet ex parte, neque fragmenta quaedam sumendo, cui Facundus Hermianensis concinnens lib: 9: cap: 5. nos edocet: proprium esse prudentiae, et pietatis Christianae, ex indubitatis, atque evidentibus et firmare ambigua, et latentia declarare. Porro Cl: auctor Ecclesiae infallibilitatem tom: 1. saepe agnoscit, et depraedicat pag. autem 31 in essentialibus statua Ecclesia infallibilitate not: C. scribit: impium omnino esse hox axioma, turn audiendam esse Ecclesiam, quando cum Divinis litteris consentit, cum privatus fallibilis, judicium infallibilis Ecclesiae in examen vocare, et ratiocinio suo subjicere nequeat, et cum numquam ex ipsa lege, quae interpretatione indiget, sed :1 legislatore, antea, quem hie constituit, ejus modi interpretatio authentica peti debeat. Praeclara sane sunt ista, 236

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2