Manfred Brandl - Der Kanonist Joseph Valentin Eybel 1741-1805

conformen, dubium non est, quod supremis jussis obtemperandum sit, et secundum synopsim libri erunt emendandi. Caeterum compertum est omnibus, oportere, ut praelectionum libri plura quam simplices theses, contineant, ea tarnen, quae adduntur, non contra, sed praeter constitutam synopsim esse debent. Venio ad propositones, quae Christianae Religionis principiis adversari dicuntur. Jam vero viro Theologo, ut arbitror, nihil magis esse cordi debet, quam Imo, ne sanctissimae Religionis nostrae dogmata detrimenti aliquid patiantur: Ildo ne catholico scriptori absque fundamento gravissimo erroris in fide tetra nota impingatur; illud fides quam solemniter profitemur, animarumve salus, exposcit, alterum Christiana ipsa caritas. Jam ad rem. Prima propositio. Dogmata Religionis nostrae sunt veritates supra rationem positae. Videtur potius dicendum, dogmata sunt veritas l Deo revelatae, et ab Ecclesia fidelibus ad credendum propositae. Has inter veritates quaedam supra rationem sunt, ut mysteria; aliae rationem nostram haud superant, quemadmodum facta plurima historica, quae in libris veteris, novique foederis continentur, potestas legislativa Ecclesiae, animarum immortalitas aliaque. Fortasse tarnen Cl: auctor, eo, quod multi, gravesque Theologi tenent, objectum fidei nostrae esse necessario aliquid obscurum, et inevidens, atque uti Estius in 3. dist. 24. § 2. inquit: Versatur fides theologica tantummodo circa ea, quae non videntur: id est circa ea, quae non ejusmodi sunt, ut vel intellectum, vel sensum nostrum per se ipsa moveant ad sui cognitionem: hoc tantum sensu scripsit, Religionis nostrae dogmata esse veritates supra rationem positas. Majorem difficultatem habet, quod Cl: auctor addit: Ab imperante minime quid dogmatici, positive decidi, sed solummodo recte negari etc. Quibus in verbis duplicem sensum latere posse arbitror. Primo, quod Ecclesia veluti fidei dogma definire posset, quod dogma non est; quem sensum rejiciendum esse, certissimum habeo; Nam si Ecclesia aliquod fidelibus credendum proponeret, quod in verbo Dei nec scripto, nec tradito contineretur, in re gravissima erraret. Quando quidem non minus a fide aberraret san ... iendo veluti dogma, quod revelatum non est, quamsi veritatem aliquam revelatam e medio tolleret. Ferret enim Ecclesia falsum in Christi nomine testimonium asserens loquutum fui sse Dominum, quumve vera loquutus non esset, omnesque fideles in idem peccatum adversus fidem induceret jubens, ut tamquam revelatas veritates crederent, quod purum, putumque humanum esset inventum. Hinc Possuetus (sie) Defens: Cleri Gall: tom: I. p: 2. cap: 16. inquit: id argumentum fuisse divinae Providentiae tuentis Ecclesiam, quod ingeniis ultro in dubia, aut falsa labentibus, cursus tarnen opinionum divino sprititu sustentaretur, quominus in Ecclesia fidem irrumpat. Nec aliter se habere res potest, quum spiritus sanctus usque ad finem saeculorum cum Ecclesia permanere debeat omnemque docere veritatem. 235

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2