68. Jahresbericht des Bundes-Realgymnasiums Steyr 1950/51
pag 30 10 15 20 25 5 4 tis, vos oro, atque obsecro, viri Amplissimi, ne quicquam tantum apud vos valeat, quantum amor vester paternus, quo me amplectimini, studiumque, quo conatus meos pro¬ velistis, hactenus semper valuerit, neque ullum pietatis verae officium in vobis desiderari patiamini. Vellem equi¬ dem, is rerum mearum status, ea temporum felicitas esset, ut vel ipse aliorum auxilio carere, vel exiguis sumtibus quamvis diu possem vivere, ne bonis viris multis precibus plus negotii, a quo semper abhorrui, cogerer facessere. Sed quando id quod opto, fieri non potest, in eo elabo¬ randum est, quod possit, Virorumque praestantium et li¬ beralium animus tentandus, ab iisque auxilium petendum, quorum benevolentiam et liberalitatem antea saepe sum expertus. Quare spero viri clarissimi nos mei rationem habituros et cum Magisterii, tum etiam itineris, morbique, quo superiori anno conflictabar, gravissimi causa sumtus mihi benevole suppeditaturos. Quod si impetrare non potuero, saltem ut quinquaginta florenos mihi mutuo dare digne mihi, ea qua par est, reverentia, ac animi subiec¬ tione vos oro, absecro, atque obtestor. Quos me ubi con¬ ditionem aliquam nactus fuero, resque meae in tranquillum, quod spero aliquando futurum, portum pervenerint, summa cum gratiarum actione Vestrae Amplitudini iterum nume¬ raturum bona fide promitto, sancteque affirmo, Interea quod solum mihi licet, et possum, quodque Amplitudinem Vestram a me potissimum requirere intelligo, ea cura, sedulitate, et ardore literis incumbam, meumque faciam officium, ut neque vos sumtuum et beneficiorum in me collatorum, neque me laborum unquam paenitere possit. Omnipotentem DEUM patrem domim nostri JESU CHRISTI ardentibus votis oro, ut Rempublicam vestram ab omnibus periculis defenderet: hostiles irruptiones averteret, tran¬ quillam gubernationem, felicesque successus largiri, puri¬ tatemque verbi sui incorruptam conservare, et ordinem vestrum amplissimum spiritu suo regere velit, ut omnia vestra consilia ad nominis sui gloriam, Reipub. utilitatem et Ecclesiae salutem dirigantur. Bene et feliciter valete Vitebergae V Idus Februarii MDLXXV. Vestrae Amplitudinis Addictissimus atque observantissimus M. Wolfgangus Ortnerus.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2