68. Jahresbericht des Bundes-Realgymnasiums Steyr 1950/51
10 10 15 20 20 25 30 pag. 3 5 si ad istos, qui tum facti sunt, sumtus sublevandos adhuc amplius subsidium a vobis petiero, quod si benevole praestiteritis, vestra existimationem, et nominis, famaeque celebritate dignum facietis, et consuetudinem laudatissimam, qua ingeniorum profectus explorantur, et praemiorum spei honoribusque collatis ad maiora suscipienda, et molestias, quasvis devorandas, laboresque difficilimos, et gravissimos sufferendos impelluntur, ac quodammodo inflammantur, quantum in vobis est, conservare calculoque vestro app¬ robare studebitis. Quid vero et quantum sit mittendum, ne quaquam meum est determinare, sed totum Vestre Amplitudini cogitandum, aestimandumque relinquo. Vide¬ rer enim „parà tó prépon“ facere, nimiumque mihi per¬ mittere, si munificentiae vestrae modum vellem praescri¬ bere. Praeterea cum iussu Vestrae Amplitudinis hinc in patriam avocer, et iter, quod conficiendum mihi est, lon¬ gum sit, et periculosum, ita ut sumtus non exigui requi¬ rantur: neque homo ullus sit, qui sibi perpetuum felici¬ tatis cursum polliceri ausit, deque iis, quae eventura sunt, certus esse possit: sed experientia ipsa testetur multis, magnisque calamitatibus humanum genus obnoxium esse facileque posse fieri, ut praeter omnem spem et expecta¬ tionem quidpiam adversi (absit tamen omen) accidat, quod moram, et impedimentum iter facientibus possit oblicere, non abs re factura videbitur Vestra Amplitudo si hac quo¬ que in parte meae necessitati paterno, benevoloque animo prospexerit, et viatici loco nonnihil etiam priori summae adiecerit. Intelligit enim Vestra Amplitudo pro sua singu¬ lari prudentia, quam sit grave et difficile, ne dicam mise rum et calamitosum sufficienti viatico destitui. „chremata gar psyché pélestai deiloisi brotoisi“ quemadmodum He¬ siodus verissime dixit, id quod nostro saeculo nimis verum esse experimur. Nec dubito, viri Amplissimi, quin, ubi omnia accuratius perpenderitis, quae me. ut hoc adhuc beneficium, qui innumeris antea sim affectus, a vobis peterem, impulerint, non modo nullam indignationem, aut offensi animi signum prae vobis sitis laturi verum, quod maxime opto, huic meae petitioni licet importunae, non tamen inhonestae, neque iniquae libentissimis ais assen¬ suri, meque sibi maximae curae esse subsidio necessario decernendo declaraturi. Si vero propterea, quod ea mag¬ nitudo beneficiorum vestrorum antea in me extat, ut vix quicquam ad cumulum priorem addi posse videatur: vel aliis causis gravioribus, difficultatibusque maioribus mihi tamen ignotis, quibus Respublica vestra premitur, mone¬ mini, ut mihi hanc petitionem omnino denegandam pute¬
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2