68. Jahresbericht des Bundes-Realgymnasiums Steyr 1950/51
pag. 15 20 25 30 5 2 intermisuros. Quae spes iam quoque animum meum, nimis alioqui in petendo verecundum, magis confirmat, audaci oremque reddit, ut Ausim Vestrae Amplitudini iterum lite¬ ris meis negotium facessere, vestramque opem implorare. Quod faciam ea brevitate et modestia, quae pium hominem maxime decet, ne vel in comemorandis meis difficultatibus nimium prolixus, vel in petendo importunus atque impu¬ dens esse videar. Vos oro atque obsecro, ut haec aequis animis praecipere velitis, atque ita de me existimare, quic¬ quid huius facio, nulla temeritate aut avaritia, sed dura necessitate „he mächesthai deinön eti“ compulsum facere. Puto autem vos meminisse viri amplissimi, id quod ex proximis ad Vestram Amplitudinem literis, liquido intel¬ lexistis, me anno superiori de consilio et sententia virorum clarissimorum et doctissimorum publicum Collegii Philo¬ sophici in hac Academia testimonium petiisse. Quod quam¬ quam maxime cubiebam, ut priusquam tale quippiam mo¬ lirer, Amplitudini vestre innotesceret, et autoritatis vestrac consensum et approbationem cupide expetebam: tamen nescio, quo fato acciderit, ut prius quod mente conceperam. effectum redderetur, quam Vestra Amplitudo quicquam de eo rescisceret. It quod mihi longe fuit gravissimum, prop¬ terea quod vererer, ne quis aliemori erga me animo affec¬ tus occasionem arriperet me calumniandi, et apud Ampli¬ tudinem Vestram traducendi, ac si omnia pro meo arbi¬ trio ac libidine, nullo neque nominis vestri, neque auto¬ ritatis respectu habito, agere decrevissem. Sed cum de his, et similibus suspicionibus copiose me superioribus literis purgaverim, non est cur eadem repetendo Vestre Ampli¬ tudini molestus sim, praesertim cum pro paterna erga me affectione omnem suspicionem ullius contemtus, aut con¬ tumaciae penitus ex animis vestris eieceritis, meamque excusationem libentissime admiseritis. Quod unum immensi vestri erga me amoris, benevolentiaeque singularis iudicum est certissimum. Quod semper grata et memorimente ag¬ noscam, et ut spei de me conceptae aliquando eventus respondeat, omnibus viribus enitar. Cum autem, id quod nenimi obscurum esse puto, eo ipso quod titulum et ho¬ norem Magistri mihi publice deferri cupiverim, maiores 10 sumtus, quam Stipendii, facultatumque mearum ratio suf¬ ferre potuerit, facti sint cum ob alias causas plurimas tum praccipue propterea, quod et vestitu magis honorifico, quf et loci dignitati, et rei gravitati conveniret, me ornatum esse oportebat, et rerum omnium caritas, sumtus alioqui magnos, et propemodum intolerandos adhuc magis auge¬ 15 ret, facile mihi spero veniam a Vestra Amplitudine dari, 9
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2