Valentin Preuenhuebers Annales Styrenses samt dessen übriger Schriften

399 Folgt hierauf die öffters gedachte Donation oder Uber- gab des Fürstenthums Steyer von Herzog Ottocar auf Herzog Leopolden zu Oesterreich. IN nomine Sanctae Trinitatis & individuae unitatis, Ottocarus Dux Styrie salutem omnibus fidelibus in perpetuum. Divinis & humanis legibus docemur, ac propri- ae naturae disciplina commovemur nostrorum saluti consulere, & eorum utilitati tammodo, quam imposterum providere, vita namque cujuslibet hominis, divitis sive pauperis, incerta transit & instabilis, ideoque quemlibet ante mortem deliberare de- cet, quid cui qualiter relinquat, quod post mortem retinere nonvalet. Et quia DEus sola dignatione suae misericordiae, primo parentibus nostris, deinde nobis magnam contulit in hominibus & rebus gratiam (ali Gloriam) sollicitudinem habuimus non minimam, cum non haberemus haereden, cui omnia nostra cederentin haeredita- tem. Communicato igitur meliorum nostrorum prudenti Consilio, Nobilissimum, Strenuissimum, fidelissimum que Ducem Austria Leopoldum Consanguineum nos- trum, si sine haerede decesserimus, successorem nobis designavimus, cujus Provin- cia cum nostrae sit Contigua, sub unius pacis ac principis facilius valeat utraque moderari justitia, quem quia nobis amicissimum fore credimus quamdiu vixerit, ni- hil mali in nos & nostros eum moliri satis confidimus. Verumtamen ne aliquis de successoribus suis, paterni moris simul & mutuae familiaritatis oblitus in ministe- riales & Conprovinciales nostros impiè crudelitervè praesumat agere, jura nostro- rum secundum petitionem ipsorum statuimus comprehendere, ac privilegio munire. Inprimis siquidem statuentes, ut si idem Dux ac filius ejus Fridericus, quibus nostra designavimus, nos super vixerint, nostras in sua potestate habeant, adeo, quod si ejus gratiam amiserint, à nobis sibi collata amittere non valeant. Postea quicunque de suis nepotibus sibi succedentibus Ducatum tenuerit Austria, Ducatum quoque regat Syria, caeteris fratribus nullo modo super hoc litigantibus. Idem Dux petitio- nes ecclesiarum, Advocatias monasteriorum à parentibus nostris fundatorum sine advocatis manuteneat, sua domicilia, munitiones, terram, ministeriales integraliter possideat, nisi fortè petitione parentum exmultis filis unum contingat alio transferri, causa majoris emolumenti benigna permissione Domini. Item quicunque de Syria vel Austria contraxerint mutuo, ejus Provinciae jus habeant, in qua habitant. Si Sty- rensi intestatus obierit, & de jure haeredis, qui proximus fuerit sanguine, lis exorta fuerit, vel altercatio negoti inter Styrenses; non Campione, sed probabilium & cer- tarum personarum dirimatur credibili testimonio. In beneficiis nullam molestiam, quae vulgo Anevelch dicitur, sustinere cogantur. Beneficia ab aliis dominis acquisita à Duce Austria in proprietate fuerin tempta & non fuerit, qui beneficium possideat, de praediis, quae ducis Austria post obitum nostrum designavimus, interim, si ex his fidelibus ministerialibus acpropriis nostris dederimus ratum esse decernimus. Mi- nisterialis Styrensis (alii Styrensi) praedia sua vendat, vel tribuat. Similiter quicun- que se convertere, ac de reditibus quod conveniens fuerit Deo afferre disposuerit, in claustris subter nominatis, cum licentia nostra facere poterit. Scilicet Traunkirchen, Garsten, Gleinck, Amond, Secau, Ossiach, Rune, Vallis S. Joannis, Seiz, Vorrau, Ho- spitali in Cornvald, Lambach, Varnbach, S. Lamperti, ex quibus quaedam parentes & avi nostri fundarunt, omnia autem in multis nobis ministraverunt. Quicunque de nostris super quaerimonia sua justa sententia non fuerit terminata, habeat eam optionem, gratis coram Duce -Austria suam renovet causam. Dapiferi, Pincernae, Camerarii, Mareschalli, qui de nostris sunt, Styriae partes intranti Duci Außtria sin- guli cum suis subditis per officia sua ministrant, ea disciplina, qua nobis & parent- ibus nostris ministraverunt. Petenti Curiam Imperatoris aut in expeditionem eunti dicti officiarii paribus hebdomatibus, paribus diebus, paribusque sumptibus servi- ant, sicut & hi, qui de Austria serviunt. Ab infestationibus & actionibus, quas per

RkJQdWJsaXNoZXIy MjQ4MjI2